Cumque descendisset Agrippa, honorifice receptus est a Festo, et cum per dies plures moram fecisset cum eo, consuluit eum, quid faceret de Paulo, et exposita ei accusatione Judaeorum contra Paulum respondit Agrippa se velle videre Paulum. Altera die venerunt Agrippa et Berenice cum multa ambitione, id est cum multa turba eos ambiente, vel cum multa ambitione, id est cum multiplici apparatu vel cum multa ambitione, id est cum multo desiderio audiendi Paulum. Et cum introissent auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus, et dixit Festus. Agrippa rex, et vos omnes, qui adestis simul, videte hunc, super quo universa multitudo Judaeorum interpellavit me Hierosolymis, dicentes eum dignum morte. Ego autem nihil in eo comperi dignum morte. Ideo cum appellaverit ad Augustum, eum Romam mittere decrevi. Sed irrationabile mihi videtur mittere aliquem vinctum, et causam ejus non significare. Ideo consulo te super hoc, rex Agrippa; quia non habeo quid certum scribam de eo. Tunc Agrippa ad Paulum: Permittitur tibi loqui pro te. Tunc Paulus extensa manu more concionantium, vel ad faciendum silentium, coepit de omnibus reddere rationem, super quibus accusabatur a Judaeis. Beatum, inquit, me reputo, rex Agrippa, quia in audientia tua sum responsurus, cum peritus sis in lege Moysi, et noveris consuetudines Judaeorum. Propter quod obsecro, ut patienter me audias. Et prosecutus est modum conversionis suae, et super quo accusaretur a Judaeis. Et post multos sermones Pauli, respondit Festus magna voce: Insanis, Paule: multae litterae te faciunt insanire. Non insanio, inquit Paulus, optime Feste, sed sobrietatis et veritatis verba loquor. Scit enim rex Agrippa, in cujus praesentia loquor. Nihil enim horum eum latere arbitror. Nec enim quidquam horum in angulo factum est. Credis, Agrippa, prophetis? Scio, quia credis. Ad quem Agrippa: In modico suades me fieri Christianum. Ad quem Paulus: Opto apud Deum, non tantum te, sed et omnes, qui audiunt hodie, fieri tales qualis ego sum, exceptis vinculis meis. Nolo enim vinculatos esse.